Logopandecteision Lyrics


Scotorum e templis

Nunc exulat omnis imago

Sulpta nec in saxo

Sed ne in aere manet

Aurea nam postquam Scotis affulsit imago

Nomina solae colunt quae gravis arca tenet

Tros quondam Aeneas

Harpyas virginis ora

Atque ungues volucrum

Vidit habere truces

Creditor his similis perturbans omnia pacem

Nullam vicini qui sinit esse sui

Harpiæ proprios

Certant defendere fines

Ille tamen pejor

Namque aliena rapit

Debuerat potius visitari incredulus et sic

Sortiri merito nomina digna suo

Esse avidus nullum

Nam credit in aethere numen

Nec quenquam fidum

Creditor esse virum

Iphigenia domi numirum nubilis illi

Dotanda est proprio non tamen illa solo

Debita fallaci socero

Nam Burgius heros

Detulit injusta

Qui rapit arva manu

Protinus armatas trahit in sua vota cohortes

Authores culpae substitutque suae

Ardochae duri

Coeditante arva Coloni

Lassabatque graves

Terra profunda boves

Scire libet quaenam sit tristis causa rapinae

Quid poterant terrae quid meruisse solum